Aelius Donatus Ars Grammatica

Grammatica

(Donatus et Isidorus)

Donati

De partibus Orationis Ars Minor

partes orationis quot sunt?
Octo.
Quae?
Nomen pronomen verbum adverbium participium coniunctio praepositio interiectio

De Nomine
nomen quid est?
pars orationis cum casu
corpus aut rem
proprie communiterue significans

nomini quot accidunt? sex.
quae? qualitas comparatio genus numerus figura casus.

qualitas nominum in quo est?
bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium dicitur,
aut multorum et appellatiuum.

conparationis gradus quot sunt? tres.
qui? positiuus, ut doctus,
comparatiuus, ut doctior
superlatiuus, ut doctissimus.
quae nomina conparantur? appellatiua dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia.
conparatiuus gradus cui casui seruit? ablatiuo sine praepositione: dicimus enim “doctior illo.”
superlatiuus cui? genetiuo tantum plurali: dicimus enim “doctissimus poetarum.”

(Isidore I.VIII)
pronomen dictum, quia ipsud dum iteratur.
nam cum dicimus, “Vergilius scripsit Bucolica,” addimus pronomen,
ipse scripsit Georgica”
sicque varietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit.

(Donatus)
De Verbo
Verbum quid est?
pars orationis cum tempore et persona sine casu
aut agere aliquid
aut pati
aut neutrum significans.

verbo quot accidunt? septem.
quae? qualitas coniugatio genus numerus figura tempus persona.

qualitas verborum in quo est?
in modis et in formis.
modi qui sunt?
indicativus, ut lego, imperativus, ut lege, optativus, ut utinam legerem, coniunctivus, ut “cum legam,” infinitivus, ut legere, inpersonalis, ut legitur.

Formae verborum quot sunt? Quattuor.
Quae?
Perfecta, ut lego, meditativa, ut lecturio, frequentativa, ut lectito, inchoativa, ut fervesco calesco.

coniugationes verborum quot sunt?
tres.
Quae?
Prima secunda tertia.
Prima quae est?
quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo actico et neutrali “a” productam habet ante novissimam litteram,…
ut amō, amās…;
et futurum tempus eiusdem modi in -bo et in -bor syllabam mittit, ut amo, amābō; amor, amābor.
secunda quae est?
quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali “e” productam havet ante novissimam litteram,… ut doceō, docēs, doceor, docēris
et futurum tempus eiusdem modi in -bō… syllabam mittit, ut doceō, docēbō,…
tertia quae est?
quae indicativo modo tempore praesenti numbero singulari secunda persona verbo activo et neutrali “i” correptam vel “i” productam habet ante novissimam litteram… ut legō, legis,…audiō, audīs,…;
et futurum tempus eiusdem modi in -am… syllabam mittit, ut legō, legam,…audiō, audiam,
haec in imperativo et in infinitvo statim discerni possunt, utrum “i” littera correpta sit an producta. nam correpta “i” littera in “e” convertitur; producta si fuerit, non mutatur.

Genera verborum quot sunt?
quinque.
quae?
activa, passiva, neutra, deponentia, communia.
Activa quae sunt?
Quae in “o” desinunt et accepta “r” littera faciunt ex se passiva, ut legor.
Passiva quae sunt?
quae in “r” desinunt et ea dempta redeunt in activa, ut legor lego.
Neutra quae sunt?
quae in o desinunt, ut activa, sed accepta r littera Latina non sunt, ut sto curro, stor curron non dicimus.
Deponentia quae sunt?
Quae in r desinunt, ut passiva, sed ea dempta Latina non sunt, ut luctor loquor.
communia quae sunt?
Quae in r desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor criminor; dicimus enim osculor te et osculor a te, criminor te et criminor a te.

Numeri verborum quot sunt?
duo.
qui?
singularis, ut legō pluralis, ut legimus.

figurae verborum quot sunt?
duae.
Quae?
simplex, ut legō conposita, ut .

Tempora verborum quot sunt?
Tria.
Quae?
Praesens, ut legō, [tooltip content="< praeter-eo; cf. the term preterit tense in some languages"]praeteritum, ut lēgī, futurum, ut legam.
Quot sunt tempora in declinatione verborum?
quinque.
quae?
praesens, ut legō, praeteritum inperfectum, ut legēbam, praeteritum perfectum, ut lēgī, praeteritum plusquamperfectum, ut lēgeram, futurum, ut legam.

personae verborum quot sunt?
tres.
quae?
prima, ut legō, secunda, ut legis, tertia, ut legit.

De Adverbio
Adverbium quid est?
pars orationis, que adiecta verbo significationem eius explanat atque inplet.
Adverbio quot accidunt?
tria.
Quae?
significatio conparatio figura.
Significatio adverbiorum in quo est?
quia sunt aut loci adverbia
aut temporis
aut numeri
aut negandi

Da adverbia loci
ut “hic,” vel “ibi,” “intus” vel “foris,” “illic” vel “inde.”
Da temporis.
ut “hodie” “nuper” “aliquando”
. . . . . . . . . . . . . .
conparatio adverbiorum in quo est?
in tribus gradibus conparationis, positivoo conparativo superlativo.
Da adverbium postivi gradus. Ut “docte;”
comparativi, ut “doctius;”
superlativi, ut “doctissime.”

De Participio
participium quid est?
pars orationis partem capiens nominis,
partem verbi;
nominis genera et casus,
verbi tempora et significationes,
utriusque numerum et figuram.
participio quot accidunt? sex.
quae? genus casus tempus significatio numerus figura.

(Isidore I.XII)
Coniunctio dicta, quod sensus sententiasque coniungat.
haec enim per se nihil valet,
sed in copulatione sermonum quasi quoddam exhibet glutinum.
Aut enim nomina sociat, ut “Augustinus et Hieronymus
aut verba, ut “scribit et legit.”

(Donatus)
De Praepositione
1. praepositio quid est?
pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis
significationem earum aut complet
aut mutat
aut minuit.
2. praepositioni quot accidunt? unum.
quid? casus tantum.
quot? duo.
qui? accusativus et ablativus.
3. Da praepositiones casus accusativi.
“Ad apud ante adversum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra usque penes.”
quo modo?
dicimus enim ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Renum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia, infra tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem, supra caelum, usque Oceanum, penes arbitros.
4. Da praepositiones casus ablativi.
“A ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam sine absque tenus.”
Quo modo?
dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus.
5. Da utriusque casus praepositiones.
in sub super subter.
“in” et “sub” quando accusativo casui iunguntur?
quando vel nos vel se am con.
quo modo?
dicimus diduco distraho recipio secubo amplector congredior.

(Isidore I.XIV)
De Interiectiones
interiectio vocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante “vah,” a dolente “heu,” ab irascente “hem” a timente “ei.”
Quae voces quarumcumque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.