Isidore Etymologiae or Origines

Date: c. 570-636 (bishop c. 602-636)
Nickname: Hispalensis: [bishop] of Seville (Hispalis), [in Spain]
Opera: Chronica Majora (history down to his own time)
Historia de regibus Gothorum, Vandalorum et Suevorum (extant in 2 editions; our principal source)
de Natura Rerum
Differentiae
(linguistic)
Quaestiones in vetus Testamentum
♦ Etymologiae
or Origines (extant)
Synonyma (linguistic and religious matters)
Sententiarum Libri Tres (Christian manual of doctrine and practice)

Importance of Isidore:
♦ served as a link between classical learning and the Middle Ages.
♦ is a source of some material otherwise not extant from classical authors.
♦ is noted for his distinction between astronomy and astrology.
♦ provides an example of the role of Spain in late antiquity.
♦ is a source on Mozarabic Spanish Eucharistic liturgy and duties of various church people.
♦ was influential in bringing to the West the allegorical and symbolic method of explaining liturgy.
♦ is now the patron saint of the Internet.
♦ is a "Doctor of the Church." Feast day: April 4

Isidore's Etymologiae sive Origines was a popular encyclopedia drawn from a wide range of sources, some not otherwise extant. The titles reflect his practice of giving the etymologies or origins of words along with their meanings. The work is now divided into 20 books. Book 1 begins with definitions of disciplina, ars, and the septem liberales artes. Isidore then goes through each of the arts in detail:

grammar (liber I),
rhetoric and dialectic (II),
arithmetic, geometry, music, and astronomy (III).
He then covers the topics of:
medicine (IV),
law and chronology/time; history (V),
the Old and New Testament (VI),
God (VII),
the [Christian] church and pagan philosophies (VIII),
language and terms (IX),
humans (XI),
animals (XII),
the universe (XIII),
geography (XIV),
miscellaneous human things (XV),
gems (XVI),
agriculture (XVII),
war and entertainment (XVIII),
ships, construction, and clothing (XIX),
and food and drink (XX).

Bibliography:
Lindsay, W. M., ed. Etymologiae (2 vol. OCT [Oxford Classical Text])
AE 2. I 8313.1911 (t. 1-2)

on-line Latin text: http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Isidore/home.html (Lacus Curtius)

Isidore, Opera Omnia, (Migne Patrologiae Latinae Cursus Completus) vol. 83, ed. F. Arevalo, rev. Migne. (includes Differentiae, de natura rerum, Chronicon, de viris illustribus).

Isidore, De natura rerum, ed. Gustavus Becker. Amsterdam: A.M. Hakkert, 1967 (= reprint of Berlin, 1857).

English translation: S.A. Barney, W. J. Lewis, J.A. Beach, and O. Berghof. The Etymologies of Isidore of Seville. Cambridge: 2006.
AE 2. I 833. I75. 2006

Conte, Gian Biagio, Latin Literature: A History, trans. by Joseph B. Solodow. Rev. Don Fowler and Glenn W. Most. Baltimore: Johns Hopkins Univ. Press, 1994. (pp. 720-722.

John Henderson. The Medieval World of Isidore of Seville. Cambridge: 2007.

König, Jason and Tim Whitmarsh, Ordering Knowledge. Cambridge: Cambridge University Press, 2007.

Characteristics of Isidore's Latin:

Grammar:

Gerund: [2nd decl. sing. verbal nouns: "______ing"]/gerundive (verbal adjective: -ndus, -a, -um. Note: English translates the Latin gerundive as a noun-gerund, with the noun modified in Latin as the object of the English gerund.)
genitive (-ndī): "of ____ing"
loquendi peritia
scientia recte loquendi
ad + acc. (ad ____-ndum) "for the purpose of ____ing;"
"to ___"
ad disserendas rerum causas
ad illa docenda
ablative (-ndō): "(by) ____ing"
a “discendo” ("from disco")
4th declension nouns
intellectus (< intellego)
cursus (< curro)
cantus (< cano, -ere, cecini, cantus)
Adjectival use of is, ea, id: (more common in non-fiction writing, especially to set up a restrictive (defining) relative clause: "the" ____ that . . .)
Dative with compound verb

Word Order:

Genitive before the noun it goes with
# (adjective) after the noun it goes with
adjective – verb(al) – noun

Vocabulary/spelling:

con- = com-
aliī: "some [people]"(/"others")
autem: moreover
consistit + ablative: "be formed of, consist of"
constat (ex): "it consists (of)"
dictum [est]: "it is said" i.e. "is derived from, comes from"
eo quod: "(from the reason that); because" (+ subjunctive) [i.e. eō marks a following "quod" to signify cause "because, in that" instead of the unmarked regular relative pronoun or "that" (+ indicative). Note that "because" is the marked meaning and not the default or usual.]
et: adverbial (note the word order) "also."
ex[s]- in compound verbs
ex-[s]equitur
ipse, ipsa, ipsum: (demonstrative) "that/this/it"
secundum: prep. + accusative: "according to, in accordance with"
ut: + word or phrase or indicative verb: "as" (sometimes to give examples; note usually set off by commas or with commas between items in list of examples)
vero: "but; but really; believe me" (subjective assertion)

Word Formation:

dī-/dis-
dis-serendi
dis-putando
di-iudicentur
dis-tensa
con-
pro-
pro-feramus
pro-cedit
-tiō, tiōnis (/-siō, -siōnis), fem.
disputationibus (< dis-puto)
quaestionibus (< quaero)
divisiones (divido, -ere, -visi, divisus)
dimensiones (di-metior, -metiri, -mensus)
rationem (reor, reri, ratus sum)
oratio (oro, orare, oravi, oratus < ōs, ōris)
appellatione
curatio
-tās, -tātis, fem.
sanitas (sanus, -a, -um)
integritas (integer, -gra, -grum)
voluptatem
-tia, -ia, -ae, fem.
scientia
eloquentia
copia
peritia
philosophia
temperantia
stultitia (stultus, -a, -um)
-tūdō, tūdinis, fem.
hab-itudo
aegr-i-tudines
magn-i-tudine
-icus, -a, -um
grammatica
rhetorica
dialaectica
arithmetica
musica
geometrica
-ālis, -e
līberālis
rationalis
generali
-ōsus, -a, -um
ridiculosa
globosa
-(i)ter (adverb usually < 3rd decl. adjective)
aliter "otherwise" (< alius, alia, aliud)

ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI
ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM
LIBER I
DE GRAMMATICA


II.De septem liberalibus disciplinis.
Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis. 2 Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et divisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. 3 Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque complectitur. Septima astronomia, quae continet legem astrorum.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

I.V de grammatica.

Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit. Γραμματα enim Graeci litteras vocant. 2.Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum απο της αρετης, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. 3. “Oratio” dicta quasi “oris ratio.” Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, voce et littera. 4. Divisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est, partes orationis octo: vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosa, metra, fabulae, historiae.
I.VIII Pronomen
I.XII Coniunctio.
I.XIV De Interiectiones.

LIBER II
De Rhetorica et Dialecta

I. De Rhetorica eiusque nomine.

Rhetorica est bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus,

[eloquentia copia] ad persuadendum iusta et bona.
Dicta autem Rhetorica Graeca appellatione ἀπὸ τοῦ ῥητορίζειν,
id est a copia locutionis.
Ῥῆσις enim apud Graecos “locutio” dicitur,
ῥήτωρ “orator.”
2. Coniuncta est autem Grammaticae arti Rhetorica.
In Grammatica enim scientiam recte loquendi discimus;
in Rhetorica vero percipimus qualiter ea, quae didicimus, proferamus.

XXII. De dialectica. Dialectica est disciplina ad disserendas rerum causas inventa.
Ipsa est philosophiae species,
quae “Logica” dicitur,
id est rationalis definiendi, quaerendi et disserendi potens.
Docet enim in pluribus generibus quaestionum
quemadmodum disputando vera et falsa diiudicentur. . . .
XXIII. De differentia dialecticae et Rhetoricae Artis.
Dialecticam et Rhetoricam Varro in novem disciplinarum libris tali similitudine definivit:
“Dialectica et Rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa:
illa verba contrahens,
ista distendens.”
2. Dialectica siquidem ad disserendas res acutior;
Rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior.
Illa ad scholas nonnumquam venit;
ista iugiter procedit in forum.
Illa requirit rarissimos studiosos;
haec frequenter et populos.
3. Solent autem Philosophi antequam ad isagogen veniant exponendam,
definitionem Philosophiae ostendere,
quo facilius ea,
quae ad eam pertinent,
demonstrentur.

XXIV. De definitione philosophiae. Philosophiae est rerum humanarum divinarumque cognitio cum studio bene vivendi coniuncta. haec duabus ex rebus constare videtur, scientia et opinatione. 2. Scientia est, cum res aliqua certa ratione percipitur; opinatio autem, cum adhuc incerta res latet et nulla ratione firma videtur, utputa sol utrumne tantus quantus videtur, an maior sit quam omnis terra; item luna globosa sit an concava, et stellae utrumne adhaereant caelo, an per aerem libero cursu ferantur; caelum ipsum qua magnitudine, qua materia constat; utrum quietum sit et inmobile, an incredibili celeritate volvatur; quanta sit terrae crassitudo, aut quibus fundamentis librata et suspensa permaneat. 3. Ipsud autem nomen Latine interpretatum “amorem sapientiae” profitetur. Nam Graeci φιλο- “amorem,” σοφίαν “sapientiam” dicunt. Philosophiae species tripertita est: una naturalis, quae Graece “Physica” appellatur, in qua de naturae inquisitione disseritur, altera moralis, quae Graece “Ethica” dicitur, in qua de moribus agitur; tertia rationalis, quae Graeco vacabulo “Logica” appellatur, in qua disputatur quemadmodum in rerum causis vel vitae moribus veritas ipsa quaeratur. 4. In Physica igitur causa quaerendi, in Ethica ordo vivendi, in Logica ratio intellegendi versatur. Physicam apud Graecos primus perscrutatus est Thales Milesius, unus ex septem illis sapientibus. hic enim ante alios caeli causas atque vim rerum naturalium contemplata ratione suspexit, quam postmodum Plato in quattuor definitiones distribuit, id est Arithmeticam, Geometricam, Musicam, Astronomiam. 5. Ethicam Socrates primus ad corrigendos conponendosque mores instituit, atque omne studium eius ad bene vivendi disputationem perduxit, dividens eam in quattuor virtutibus animae, id est prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. 6. Prudentia est in rebus, qua discernuntur a bonis mala. Fortitudo, qua adversa aequanimiter tolerantur. Temperantia, qua libido concupiscentiaque rerum frenatur. Iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuunt. 7. Logicam, quae rationalis vocatur, Plato subiunxit, per quam, discussis rerum morumque causis, vim earum rationabiliter perscrutatus est, dividens eam in Dialecticam et Rhetoricam. Dicta autem Logica, id est rationalis. Λόγος enim apud Graecos et “sermonem” significat et “rationem.”

Liber III

De Mathematica

[Prefatio] ut est par, inpar, vel ab aliis huiuscemodi in sola ratiocinatione tractamus. cuius species sunt quattuor: id est Arithmetica, Musica, Geometria, et Astronomia. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui inveniuntur in sonis. Geometria est disciplina magnitudinis et formarum. Astronomia est disciplina quae cursus caelestium siderum atque figuras contemplatur omnes atque habitudines stellarum. Quas disciplinas deinceps paulo latius indicamus, ut earum causae conpetenter possint ostendi.
I. De vocabulo arithmeticae disciplinae. Arithmetica est disciplina numerorum. Graeci enim numerum ἀριθμόν dicunt. Quam scriptores saecularium letterarum inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit nullam aliam indiget disciplinam. Musica autem et Geometria et Astronomia, quae sequuntur, ut sint atque subsistant istius egent auxilium.
De auctoribus eius. Numeri disciplinam apud Graecos primum Pythagoram autumant conscripsisse, ac deinde a Nicomacho diffusius esse dispositam; quam apud Latinos primus Apuleius, deinde Boetius transtulerunt.

[De Astronomia]
XXVI. De institutoribus eius. In utraque autem lingua diversorum quidem sunt de astronomia scripta volumina, inter quos tamen Ptolemaeus rex Alexandriae apud Graecos praecipuus habetur: hic etiam et canones instituit, quibus cursus astrorum inveniatur.

XXVII. De differentia Astronomiae et Astrologiae. Inter Astronomiam autem et Astrologiam aliquid differt.
Nam Astronomia caeli conversionem,
ortus, obitus motusque siderum continet,
vel qua ex causa ita vocentur.
Astrologia vero partim naturalis,
partim superstitiosa est.
2 Naturalis, dum exequitur solis et lunae cursus,
vel stellarum certas temporum stationes.
Superstitiosa vero est illa
quam mathematici sequuntur,
qui in stellis auguriantur,
quique etiam duodecim caeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt,
siderumque cursu nativitates hominum et mores praedicare conantur.

XXVIII. De Astronomiae ratione. Astronomiae ratio modis plurimis constat.
Definit enim quid sit mundus,
quid [sit] caelum,
quid sphaerae situs et cursus,
quid axis caeli et poli,
quae sint climata caeli,
qui cursus solis et lunae atque astrorum,
et cetera.
XXIX. De mundo et eius nomine.
Mundus est is qui constat ex caelo, [et] terra et mare cunctisque sideribus.
Qui ideo “mundus” est appellatus, quia semper in motu est; nulla enim requies eius elementis concessa est.

LIBER IV De Medicina

V De quattuor humoribus corporis. Sanitas est integritas corporis et temperantia naturae ex calido et humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status. 2 Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur; quod inde veteres morbum nominaverunt ut ipsa appellatione mortis vim, quae ex eo nascitur, demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. 3 Morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate. [Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt.] Sicut autem quattour sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra. 4 “Sanguis” ex Graeca etymologia vocabulum sumpsit, quod ex nigri sanguinis faece admixta abundantia fellis. Graeci enim μέλαν nigrum vocant, fel autem χολὴν appellant. 6 Sanguis Latine vocatus quod suavis sit, unde et homines, quibus dominatur sanguis, dulces et blandi sunt. 7 Phlegma autem dixerunt quod sit frigida. Graeci enim rigorem φλεγμονήν appellant. Ex his quattuor humoribus reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci ὀξέα vocant. Ex phlegmate vero et melancholia veteres causae procedunt, quas Graeci χρόνια dicunt.

Liber V
De Diebus
[In the first part, Isidore describes how days are measured (days vs. night and 24 hours day; when the days begins in different cultures). Note: the classical Romans did not have a seven day week. They had a “nine” day market week (“nundinae”); the days were designated “A through “H,” with a farmer’s market on a certain letter day in each town.]
XXX. De Diebus. Dies est praesentia solis, sive sol supra terras sicut now sol sub terris. Ut enim dies aut nox, sit causa est aut supra terram sol, aut sub terris. Dies legitimus viginti quattuor horarum, usque dum dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli volubilitate concludat. Abusive autem dies unus est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. 2 Sunt autem diei spatia duo, interdianum atque nocturnum; et est dies quidem horarum viginti quattuor, spatium autem horarum duodecim. 3 Vocatus autem dies a parte meliore. Unde et in usu est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut et in lege divina scriptum est (Genesis 1, 5): ‘Factum est vespere et mane dies unus.’ 4 Dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis: secundum Persas ab ortu solis: secundum Athenienses a sexta hora diei: secundum Romanos a media nocte. Unde et tunc gallicinium est, quorum vox diei ostendit praeconium, quando et mesonyctius afflatus fit.
Dies dicti a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacraverunt. Primum enim diem a Sole appellaverunt, qui princeps est omnium siderum, sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. Secundum a Luna, quae Soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium ab stella Martis,que Vesper vocatur. Quartum ab sella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. Quintum ab stella Iovis, quam Phaethontem aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimus ab stella Saturni, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. Proinde autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimarent, dicentes habere a Sole spiritum. a Luna corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere volumptatem, a Marte sanguinem, A Iove temperatiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit gentilium stultitia qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta. 9 Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, quid apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicaverunt. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta sabbati quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis. Quinta sabbati quinta feria est, 10 id est quintus a die dominico, quid apud gentiles Iovis vocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris nuncupatur. Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicaverunt et Saturni nominaverunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requievisset qab omnibus operibus suis.

Notes

II.i [eloquentia copia]: in brackets because it is not in all manuscripts. The apparatus criticus (at the bottom of the page) in Lindsay’s edition has: hab[et] TU (= abbreviation for certain manuscripts; listed in the front of Lindsay’s OCT edition); om[ittit] BCKM (other manuscripts) (abbreviations with a capital letter = [earlier] manscripts written in all capital letters.
eloquentia [est] copia

III.1 indiget: + acccusative; classical Latin ususally has + genitive or ablative of separation (cf. English indigent) ( < inde- + egeo: below, also plus accusative compared with Classical Latin). There are examples with accusative, especially in Plautus and early Latin. It is not uncommon for post-Classical Latin to share similarities with colloquial early Latin.