Descartes Meditationes

Characteristics of Descartes’ Latin

Meditationes De Prima Philosophia:
In Quibus Dei Existentia & Animae A Corpore Distinctio Demonstrantur

Praefatio ad Lectorem

1. Quaestiones de Deo & mente humanā
jam ante paucis attigi
in Dissertatione de Methodo recte regendae rationis
& veritatis in scientiis investigandae,
gallice editā anno 1637,
non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem,
sed tantùm ut delibarem,
& ex lectorum judiciis addiscerem
quâ ratione postea essent tractandae.
Tanti enim momenti mihi visae sunt,
ut plus unâ vice de ipsis agendum esse judicarem;
viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam,
atque ab usu communi tam remotam,
ut non utile putarim ipsam in gallico
& passim ab omnibus legendo scripto fusiùs docere,
ne debiliora etiam ingenia credere possent eam sibi esse ingrediendam.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Prima (Med. I): De iis quae in dubium revocari possunt.

Synopsis: In prima, causae exponuntur propter quas de rebus omnibus,
praesertim materialibus,
possumus dubitare;
quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta,
quàm ea quae antehac habuimus.
Etsi autem istius tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat,
est tamen in eo maxima
quòd ab omnibus praejudiciis nos liberet,
viamque facillimam sternat
ad mentem a sensibus abducendam;
ac denique efficiat, ut de iis,
quae postea vera esse comperiemus,
non amplius dubitare possimus.

Meditatio II
De natura mentis humanae:
quòd ipsa sit notior quàm corpus.

1 In tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus sum,
ut nequeam ampliùs earum oblivisci,
nec videam tamen
qua ratione solvendae sint;
5 sed,
tanquam in profundum gurgitem ex improviso delapsus,
ita turbatus sum,
ut nec possim in imo pedem figere,
nec enatare ad summum,
10Enitar tamen
& tentabo rursus eandem viam
quam heri fueram ingressus,
removendo scilicet illud omne
quod vel minimum dubitationis admittit,
15 nihilo secius quàm si omnino falsum esse comperissem;
pergamque porro
donec aliquid certi,
vel, si nihil aliud,
saltem hoc ipsum pro certo,
20 nihil esse certi,
cognoscam.
Nihil nisi punctum petebat Archimedes,
quod esset firmum & immobile,
ut integram terram loco dimoveret;
25 magna quoque speranda sunt,
si vel minimum [ali]quid invenero
quod certum sit & inconcussum.

Suppono igitur omnia
quae video
30 falsa esse;
credo nihil unquam extitisse eorum
quae mendax memoria repraesentat;

nullos plane habeo sensūs:
corpus,
35 figura,
extensio,
motus,
locusque sunt chimerae.
Quid igitur erit verum?
40Fortassis hoc unum,
nihil esse certi.
Sed unde scio
nihil esse diversum ab iis omnibus
quae jam jam recensui,
45 de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi?
Nunquid est aliquis Deus,
vel quocunque nomine illum vocem,
qui mihi has ipsas cogitationes immittit?
Quare verò hoc putem,
50 cùm forsan ipsemet illarum author esse possim?
Nunquid ergo saltem ego aliquid sum?
Sed jam negavi
me habere ullos sensus,
& ullum corpus.
55 Haereo tamen;
nam quid inde?
Sumne ita corpori sensibusque alligatus,
ut sine illis esse non possim?

Sed mihi persuasi nihil plane esse in mundo,
60 nullum caelum,
nullam terram,
nullas mentes,
nulla corpora;
nonne igitur etiam me non esse?
65Imo certe ego eram,
si quid mihi persuasi.
Sed est deceptor nescio quis,
summe potens,
summe callidus,
70 qui de industria me semper fallit.
Haud dubie igitur ego etiam sum,
si me fallit;
& fallat quantum potest,
nunquam tamen efficiet,
75 ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo.
Adeo ut,
omnibus satis superque pensitatis,
denique statuendum sit hoc pronuntiatum,
Ego sum,
ego existo
,
quoties a me profertur,
vel mente concipitur,
necessario esse verum.

Nondum verò satis intelligo,
85
quisnam sim ego ille,
qui jam necessario sum;
deinceps que cavendum est
ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei,
sicque aberrem etiam in ea cognitione,
90 quam omnium certissimam evidentissimamque esse contendo.
Quare jam denuo meditabor
quidnam me olim esse crediderim,
priusquam in has cogitationes incidessem;
ex quo deinde subducam
95 quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari,
ut ita tandem praecise remaneat illud tantum
quod certum est & inconcussum.

___________________

Non pauca sane haec sunt,
si cuncta ad me pertineant.
100Sed quidni pertinerent?
Nonne ego ipse sum qui jam dubito ferè de omnibus,
qui nonnihil tamen intelligo,
qui hoc unum verum esse affirmo,
nego caetera,
105 cupio plura nosse,
nolo decipi,
multa vel invitus imaginor,
multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto?

Quid est horum,
110quamvis semper dormiam,
quamvis etiam is qui me creavit,
quantum in se est,
me deludat,
quod non aeque verum sit ac me esse?
115Quid est quod a mea cogitatione distinguatur?
Quid est quod a me ipso separatum dici possit?

Nam quod ego sim qui dubitem,
qui intelligam,
qui velim,
120tam manifestum est,
ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur.
Sed verò etiam ego idem sum qui imaginor;
nam quamvis fortè,
ut supposui,
125nulla prorsus res imaginata vera sit,
vis tamen ipsa imaginandi revera existit,
& cogitationis meae partem facit.
Idem denique ego sum qui sentio,
sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto:
130 videlicet jam lucem video,
strepitum audio,
calorem sentio.
Falsa haec sunt,
dormio enim.
135At certe videre videor,
audire,
calescere.
Hoc falsum esse non potest;
hoc est proprie quod in me "sentire" appellatur;
140
atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quàm "cogitare."

___________________

Meditatio III. De Deo, qu&#242d existat.
Meditatio IV. De vero & falso.
Meditatio V. De essentiâ rerum materialium; & iterum de Deo, quòd existat.
Meditatio VI. De rerum materialium existentiâ, & reali mentis a corpore distinctione.


Notes:
line 22 Archimedes: Greek mathematician, inventor, and engineer (c. 287 to 212 or 211 BC). The Archimedes’ screw for raising water, which he invented, was named for him. A famous quotation was "Eureka!" ("I have found [it]!") of a method of testing the proportion of gold and silver in a wreath without having to destroy it. He was killed during the siege of Syracuse by the Romans (he is said to have invented various military machines for the defense of Syracuse). The quotation here is found in Simpl. In phys. 1110.5. Some of his writings are extant.
line 33 nullos…sensus: In the first Meditation, Descartes had raised doubts about the reliability of the senses because of such problems as optical illusions.
line 67 decep-tor (<decipio + -tor): In the first Meditation, Descartes had speculated the possibility that God was deceiving him; this led to atheism or an un-Christian concept of God. Descartes revised his speculation to attribute the possible deception to some evil genius.
ego sum, ego existo cf. Augustine City of God 11.26 in his refutation of the skepticism of his own day. (If I am deceived, I must exist to be deceived. Otherwise I could not be deceived.)
line 98 haec: In the intervening section, Descartes has considered the nature of his/human essence. His answer was "res cogitans," that is, "dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans, & sentiens."
line 109 quid est horum: "What is there of these things" (antecedent of quod line 114)
line 117 quod: "that" (introducing noun clause, which is the subject of est line 120)

Creative Commons License
Post-Classical Latin (including Medieval Latin and Neo-Latin) by Rebecca Harrison is licensed under a Creative Commons Attribution-Noncommercial-No Derivative Works 3.0 United States License.
Permissions beyond the scope of this license may be available at http://ids.truman.edu/r_harrison/copyright.htm.