Magna Carta

Latin Style

The Latin is characteristic of the time period and the place of origin. The spelling reflects changes in pronunciation:
"ci" for classical "ti"
"e" for classical "ae" (and vice versa)
"c" for classical "ch"
The letter "w" is found reflecting English influence. New vocabulary is also used, especially for titles of offices and terms, some developed from the later empire,
some borrowed from the English or French languages, and some reflecting Norse influence.
Some characteristics of post-classical Latin include:
use of "quod" to introduce indirect statement ("that")
formation of perfect passive and future perfect tense using "fuit"
use of "facere" and "habere" as auxiliary verbs
increased proportion of fourth declension nouns
Other features of the Latin of the Magna Carta:
regular use of the future for first person and jussive subjunctive for third person
suffixes: -ensis (indicating place of origin)
-tia/-cia (f. abstract nouns)
-tio/-cio (-onis), f. (abstract nouns)
-tas, -tatis, f. (abstract nouns)
-sor (agent)
-aris, -e (adjective)
-anus, -a, -um (adjective)

Abbreviations

BS Dictionary of Medieval Latin from British Sources. Ed. D. R. Howlett. Oxford: Oxford University Press.

Nier Mediae Latinitatis Lexicon Minus. Ed. J. F. Niermeyer. Leiden: E. J. Brill.

OLD
Oxford Latin Dictionary.

Sources. Sources of English Constitutional History: A Selection of Documents from A.D. 600 to the Interregnum. Vol. 1. Rev. ed. Ed. Carl Stephenson and Frederick George Marcham. *Harper & Row.

Hogg, R. Malcolm. "Magna Carta, 1215: Guidance to the Meaning of Its Clauses." Bulletin of Bibliography 52.1 (1995) 15-20.

Holt, J.C. Magna Carta. 2nd ed. Cambridge. 1992.

Mantello, F. A. C. and A. G. Rigg. Medieval Latin: An Introduction and Bibliographical Guide. Washington, D.C.: The Catholic University of America Press. 1996.

Text

Johannes dei gracia rex Anglie,
dominus Hibernie,
dux Normannie, Aquitannie
et comes Andegavie,
archiepiscopis,
episcopis,
abbatibus,
comitibus,
baronibus,
justiciariis,
forestariis,
vicecomitibus,
prepositis,
ministris
et omnibus ballivis
et fidelibus suis
salutem.
Sciatis nos
intuitu Dei
et pro salute anime nostre
et omnium antecessorum et heredum nostrorum
ad honorem Dei
et exaltacionem sancte Ecclesie,
et emendacionem regni nostri,
per consilium venerabilium patrum nostrorum:
Stephani Cantuariensis archiepiscopi,
tocius Anglie primatis
et sancte Romane ecclesie cardinalis,
Henrici Dublinensis archiepiscopi,
Willelmi Londoniensis,
Petri Wintoniensis,
Joscelini Bathoniensis et Glastoniensis,
Hugonis Lincolniensis,
Walteri Wygorniensis,
Willelmi Coventrensis,
et Benedicti Roffensis, episcoporum;
magistri Pandulfi, domini pape subdiaconi et familiaris,
fratris Aymerici, magistri milicie Templi in Anglia;
et nobilium virorum:
Willelmi Mariscalli comitis Penbrocie,
Willelmi comitis Sarrisberie,
Willelmi comitis Warennie,
Willelmi comitis Arundellie,
Alani de Galeweya constabularii Scocie,
Warini filii Geroldi,
Petri filii Hereberti,
Huberti de Burgo senescalli Pictavie,
Hugonis de Nevilla,
Mathei filii Hereberti,
Thome Basset,
Alani Basset,
Philippi de Albiniaco,
Roberti de Roppel’,
Johannis Mariscalli,
Johannis filii Hugonis
et aliorum fidelium nostrorum:

1. in primis
concessisse Deo
et hac presenti carta nostra confirmasse,
pro nobis et heredibus nostris in perpetuum,
quod Angelicana ecclesie libera sit,
et habeat jura sua integra,
et libertates suas illesas;
et ita volumus observari;
quod apparet ex eo
quod
libertatem electionum,
que maxima et magis necessaria reputatur
ecclesie Anglicane,
mera et spontanea voluntate,
ante discordiam inter nos et barones nostros motam,
concessimus et carta nostra confirmavimus,
et eam obtinuimus a domino papa Innocentio tercio confirmari;
quam et nos observabimus
et ab heredibus nostris
in perpetuum bona fide volumus observari.
Concessimus eciam omnibus liberis hominibus regni nostri,
pro nobis et heredibus nostris in perpetuum,
omnes libertates subscriptas,
habendas
et tenendas
eis
et heredibus suis,
de nobis et heredibus nostris.

[Inheritance]
2. Si quis comitum
vel baronum nostrorum,
sive aliorum tenencium de nobis in capite per servicium militare,
mortuus fuerit,
et cum decesserit
heres suus plene etatis fuerit et relevium debeat,
habeat hereditatem suam per antiquum relevium;
scilicet heres vel heredes comitis de baronia comitis integra per centum libras;
heres vel heredes baronis de baronia integra per centum libras;
heres vel heredes militis de feodo militis integro per centum solidos ad plus;
et qui minus debuerit minus det secundum antiquam consuetudinem feodorum.

[Wardship]
3. Si autem heres alicujus talium fuerit infra etatem
et fuerit in custodia,
cum ad etatem pervenerit,
habeat hereditatem suam sine relevio et sine fine.

[Guardians]
4.Custos terre hujusmodi heredis
qui infra etatem fuerit,
non capiat de terra heredis nisi racionabiles exitus,
et racionabiles consuetudines,
et racionabilia servicia,
et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum;
et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terre vicecomiti vel alicui alii
qui de exitibus illius nobis respondere debeat,
et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum,
nos ab illo capiemus emendam,
et terra committatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo,
qui de exitibus respondeant nobis vel ei cui eos assignaverimus;
et si dederimus vel vendiderimus alicui custodiam alicujus talis terre,
et ille destructionem inde fecerit vel vastum,
amittat ipsam custodiam,
et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo
qui similiter nobis respondeant sicut predictum est.

5. Custos autem, quamdiu custodiam terre habuerit,
sustentet domos, parcos, vivaria, stagna, molendina,
et cetera ad terram illam pertinencia
de exitibus terre ejusdem;
et reddat heredi cum ad plenam etatem pervenerit,
terram suam totam instauratam de carucis et waynagiis,
secundum quod tempus waynagii exiget
et exitus terre racionabiliter poterunt sustinere.

[Marriage of heirs]
6. Heredes maritentur absque disparagacione,
ita tamen quod,
antequam contrahatur matrimonium,
ostendatur propinquis de consanguinitate ipsius heredis.

[Widows]
7. Vidua post mortem mariti sui
statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam,
nec aliquid det pro dote sua,
vel pro maritagio suo,
vel hereditate sua,
quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint
die obitus ipsius mariti,
et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius,
infra quos assignetur ei dos sua.

8. Nulla vidua distringatur ad se maritandum,
dum voluerit vivere sine marito,
ita tamen quod securitatem faciat
quod se non maritabit sine assensu nostro,
si de nobis tenuerit,
vel sine assensu domini sui de quo tenuerit,
si de alio tenuerit.

[Debts]
9. Nec nos nec ballivi nostri seisiemus terram aliquam
nec redditum pro debito aliquo,
quamdiu catalla debitoris sufficiunt ad debitum reddendum;
nec plegii ipsius debitoris distringantur
quam diu ipse capitalis debitor sufficit ad solucionem debiti;
et si capitalis debitor defecerit in solucione debiti,
non habens unde solvat,
plegii respondeant de debito;
et si voluerint, habeant terras et redditus debitoris,
donec sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint,
nisi capitalis debitor monstraverit
se esse quietum inde versus eosdem plegios.

10. Si quis mutuo ceperit aliquid a Judeis, plus vel minus,
et moriatur antequam debitum illud solvatur,
debitum non usuret quam diu heres fuerit infra etatem,
de quocumque teneat;
et si debitum illud inciderit in manus nostras,
nos non capiemus nisi catallum contentum in carta.

11. Et si quis moriatur, et debitum debeat Judeis,
uxor ejus habeat dotem suam,
et nichil reddat de debito illo,
et si liberi ipsius defuncti qui fuerint infra etatem remanserint,
provideantur eis necessaria secundum tenementum quod fuerit defuncti
et de residuo solvatur debitum, salvo servicio dominorum;
simili modo fiat de debitis que debentur aliis quam Judeis.

[Scutage, Aid, and Other Service]
12. Nullum scutagium vel auxilium ponatur in regno nostro,
nisi per commune consilium regni nostri,
nisi ad corpus nostrum redimendum,
et primogenitum filium nostrum militem faciendum,
et ad filiam nostram primogenitam semel maritandam,
et ad hec non fiat nisi racionabile auxilium;
simili modo fiat de auxiliis de civitate Londoniarum.

[London and other cities]
13. Et civitas Londoniarum habeat omnes antiquas libertates
et liberas consuetudines suas,
tam per terras
quam per aquas.
Preterea volumus et concedimus
quod omnes alie civitates,
et burgi,
et ville,
et portus,
habeant omnes libertates
et liberas consuetudines suas.

14. Et ad habendum commune consilium regni
de auxilio assidendo aliter quam in tribus casibus predictis,
vel de scutagio assidendo,
summoneri faciemus archiepiscopos,
episcopos,
abbates,
comites,
et majores barones sigillatim per litteras nostras;
et preterea faciemus summoneri in generali per vicecomites et ballivos nostros
omnes illos qui de nobis tenent in capite ad certum diem,
scilicet ad terminum quadraginta dierum ad minus,
et ad certum locum;
et in omnibus litteris illius summonicionis causam summonicionis exprimemus;
et sic facta summonicione
negocium ad diem assignatum procedat
secundum consilium illorum qui presentes fuerint,
quamvis non omnes summoniti venerint.

15. Nos non concedemus de cetero alicui
quod capiat auxilium de liberis hominibus suis,
nisi ad corpus suum redimendum,
et ad faciendum primogenitum filium suum militem,
et ad primogenitam filiam suam semel maritandam,
et ad hec non fiat nisi racionabile auxilium.

16. Nullus distringatur ad faciendum majus servicium de feodo militis,
nec de alio libero tenemento,
quam inde debetur.

[Justice]
17. Communia placita non sequantur curiam nostram,
set teneantur in aliquo loco certo.

18. Recogniciones de nova disseisina,
de morte antecessoris,
et de ultima presentacione
non capiantur nisi in suis comitatibus et hoc modo;
nos, vel si extra regnum fuerimus capitalis justiciarius noster,
mittemus duos justiciarios per unumquemque comitatum
per quatuor vices in anno,
qui, cum quatuor militibus cujuslibet comitatus electis per comitatum,
capiant in comitatu et in die
et loco comitatus assisas predictas.

19. Et si in die comitatus
assise predicte capi non possint,
tot milites et libere tenentes remaneant de illis qui interfuerint comitatui die illo,
per quos possint judicia sufficienter fieri,
secundum quod negocium fuerit majus vel minus.

[Amercements]
20. Liber homo non amercietur pro parvo delicto,
nisi *secundum modum delicti;
et pro magno delicto amercietur secundum magnitudinem delicti,
salvo contenemento suo;
et mercator eodem modo, salva mercandisa sua;
et villanus eodem modo amercietur salvo waynagio suo,
si inciderint in misericordiam nostram;
et nulla predictarum misericordiarum ponatur,
nisi per sacramentum proborum hominum de visneto.

21. Comites et barones non amercientur nisi per pares suos,
et non nisi secundum modum delicti.

22. Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo,
nisi secundum modum aliorum predictorum,
et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici.

[Bridges]
23. Nec villa nec homo distringatur facere pontes ad riparias,
nisi qui ab antiquo et de jure facere debent.

24. Nullus *vicecomes, constabularius, coronatores,
vel alii *ballivi nostri teneant placita corone nostre.

25. Omnes comitatus, hundredi, wapentakii, et trethingi sint ad antiquas firmas
absque ullo incremento,
exceptis dominicis maneriis nostris.

26. Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur,
et vicecomes vel ballivus noster ostendat litteras nostras patentes
de summonicione nostra
de debito
quod defunctus nobis debuit,
liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare
et inbreviare
catalla defuncti inventa in laico feodo,
ad valenciam illius debiti,
per visum legalium hominum,
ita tamen quod nichil inde amoveatur,
donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit,
et residuum relinquatur executoribus
ad faciendum testamentum defuncti;
et si nichil nobis debeatur ab ipso,
omnia catalla cedant defuncto,
salvis uxori ipsius et pueris racionabilibus partibus suis.

27. Si aliquis liber homo intestatus decesserit,
catalla sua per manus propinquorum parentum et amicorum suorum,
per visum ecclesie, distribuantur,
salvis unicuique debitis
que defunctus ei debebat.

28. Nullus constabularius,
vel alius ballivus noster, capiat blada vel alia catalla alicujus,
nisi statim inde reddat denarios,
aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris.

29. Nullus constabularius distringat aliquem militem
ad dandum denarios pro custodia castri,
si facere voluerit custodiam illam in propria persona sua,
vel per alium probum hominem,
si ipse eam facere non possit propter racionabilem causam;
et si nos duxerimus vel miserimus eum in exercitum,
erit quietus de custodia,
secundum quantitatem temporis
quo per nos fuerit in exercitu.

30. Nullus vicecomites,
vel ballivus noster,
vel aliquis alius capiat equos vel carettas alicujus liberi hominis
pro cariagio faciendo,
nisi de voluntate ipsius liberi hominis.

31. Nec nos nec ballivi nostri capiemus alienum boscum
ad castra vel alia agenda nostra,
nisi per voluntatem ipsius cujus boscus ille fuerit.

32. Nos non tenebimus terras illorum qui convicti fuerint de felonia,
nisi per unum annum et unum diem,
et tunc reddantur terre dominis feodorum.

33. Omnes kidelli de cetero deponantur penitus de Tamisia,
et de Medewaye,
et per totam Angliam,
nisi per costeram maris.

34. Breve quod vocatur ‘Precipe’ de cetero non fiat alicui de aliquo tenemento
unde liber homo amittere possit curiam suam.

[Measures]
35. Una mensura vini sit per totum regnum nostrum,
et una mensura cervisie,
et una mensura bladi,
*scilicet quarterium Londoniense,
et una latitudo pannorum tinctorum et russetorum et halbergettorum,
scilicet due ulne infra listas;
de ponderibus autem sit *ut de mensuris.

[Justice]
36. Nichil detur vel capiatur de cetero pro brevi inquiscionis de vita
vel membris,
set gratis concedatur
et non negetur.

37. Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam,
vel per sokagium,
vel per burgagium,
et de alio terram teneat per servicium militare,
nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue
que est de feodo alterius occasione illius feodifirme,
vel sokagii,
vel burgagii;
nec habebimus custodiam illius feodifirme, vel sokagii, vel burgagii,
nisi ipsa feodifirma debeat servicium militare.
Nos non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus,
quam tenet de alio per servicium militare,
occasione alicujus parve serjanterie
quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos,
vel sagittas,
vel hujusmodi.

38. Nullus ballivus ponat de cetero aliquem ad legem
simplici loquela sua,
sine testibus fidelibus ad hoc inductis.

39. Nullus liber homo capiatur,
vel imprisonetur,
aut disseisiatur,
aut utlagetur,
aut exuletur,
aut aliquo modo destruatur,
nec super eum ibimus,
nec super eum mittemus,
nisi per legale judicium parium suorum vel per legem terre.

40. Nulli vendemus,
nulli negabimus
aut differemus rectum aut justiciam.

[Merchants and Travel]
41. Omnes mercatores habeant salvum et securum exire de Anglia,
et venire in Angliam,
et morari,
et ire per Angliam,
tam per terram
quam per aquam,
ad emendum et vendendum,
sine omnibus malis toltis,
per antiquas et rectas consuetudines,
preterquam in tempore gwerre;
et si sint de terra contra nos gwerrina,
et si tales inveniantur in terra nostra in principio gwerre,
attachientur sine dampno corporum et rerum,
donec sciatur a nobis vel capitali justiciario nostro
quomodo mercatores terre nostre tractentur,
qui tunc invenientur in terra contra nos gwerrina;
et si nostri salvi sint ibi,
alii salvi sint in terra nostra.

42. Liceat unicuique decetero exire de regno nostro,
et redire,
salvo et secure,
per terram et per aquam,
salva fide nostra,
nisi tempore gwerre per aliquod breve tempus,
propter communem utilitatem regni,
exceptis imprisonatis et utlagatis secundum legem regni
et gente de terra contra nos gwerrina,
et mercatoribus, de quibus fiat sicut predictum est.

43. Si quis tenuerit de aliqua eskaeta,
sicut de honore Wallingefordie, Notingeham, Bolonie, Lancastrie,
vel de aliis eskaetis que sunt in manu nostra et sunt baronie,
et obierit,
heres ejus non det aliud relevium,
nec faciat nobis aliud servicium
quam faceret baroni si baronia illa esset in manu baronis;
et nos eodem modo eam tenebimus
quo baro eam tenuit.

44. Homines qui manent extra forestam
non veniant decetero coram justiciariis nostris de foresta
per communes summoniciones,
nisi sint in placito,
vel plegii alicujus vel aliquorum,
qui attachiate sint pro foresta.

45. Nos non faciemus justiciarios,
constabularios,
vicecomites,
vel *ballivos,
nisi de talibus
qui sciant legem regni et eam bene velint observare.

46. Omnes barones qui fundaverunt abbacias,
unde habent cartas regum Anglie,
vel antiquam tenuram,
habeant earum custodiam cum vacaverint,
sicut habere debent.

[Forest land]
47. Omnes foreste que afforestate sunt tempore nostro,
statim deafforestentur;
et ita fiat de ripariis que per nos tempore nostro posite sunt in defenso.

48. Omnes male consuetudines de forestis et warennis,
et de forestariis et warennariis,
vicecomitibus et eorum ministris,
ripariis et earum custodibus,
statim inquirantur in quolibet comitatu
per duodecim milites juratos de eodem comitatu,
qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus,
et infra quadraginta dies post inquisicionem factam,
penitus, ita quod numquam revocentur, deleantur
(per eosdem, ita quod nos hoc sciamus prius,
vel justiciarius noster, si in Anglia non fuerimus).

49. Omnes obsides et cartas statim reddemus
que liberate fuerunt nobis ab Anglicis
in securitatem pacis vel fidelis servicii.

50. Nos amovebimus penitus de balliis parentes Gerardi de Athyes,
quod decetero nullam habeant balliam in Anglia,
Engelardum de Cygony,
Petrum et Gionem et Andream de Cancellis,
Gionem de Cygony,
Galfridum de Martinny et fratres ejus,
Philippum Marc et fratres ejus,
et Galfridum nepotem ejus,
et totam sequelam eorundem.

51. Et statim post pacis reformacionem
amovebimus de regno omnes alienigenas milites,
balistarios,
servientes,
stipendiarios,
qui venerint cum equis et armis
ad nocumentum regni.

52. Si quis fuerit disseisitus vel elongatus per nos
sine legali judicio parium suorum
de terris, castellis, libertatibus, vel jure suo,
statim ea ei restituemus;
et si contencio super hoc orta fuerit,
tunc inde fiat per judicium viginti quinque baronum,
de quibus fit mencio inferius in securitate pacis.
De omnibus autem illis de quibus aliquis disseisitus fuerit vel elongatus
sine legali judicio parium suorum,
per Henricum regem patrem nostrum
vel per Ricardum regem fratrem nostrum,
que in manu nostra habemus,
vel que alii tenent,
que nos oporteat warantizare,
respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum,
exceptis illis
de quibus *placitum motum fuit
vel inquisicio facta per preceptum nostrum
ante suscepcionem crucis nostre;
cum autem redierimus de peregrinacione nostra,
vel si forte remanserimus a peregrinacione nostra,
statim inde plenam justiciam exhibebimus.

53. Eundem autem respectum habebimus
(et eodem modo de justicia exhibenda),
de forestis deafforestandis (vel remansuris forestis)
quas Henricus pater noster vel Ricardus frater noster afforestaverunt,
et de custodiis terrarum que sunt de alieno feodo,
cujusmodi custodias hucusque habuimus occasione feodi
quod aliquis de nobis tenuit per servicium militare,
et de abbaciis que fundate fuerint in feodo alterius quam nostro,
in quibus dominus feodi dixerit se jus habere;
et cum redierimus,
vel si remanserimus a peregrinacione nostra,
super hiis conquerentibus plenam justiciam statim exhibebimus.

[Testimony of a Woman]
54. Nullus capiatur
nec imprisonetur
propter appellum femine de morte alterius quam viri sui.

55. Omnes fines qui injuste et contra legem terre facti sunt nobiscum,
et omnia amerciamenta facta injuste et contra legem terre,
omnino condonentur,
vel fiat inde per judicium viginti quinque baronum
de quibus fit mencio inferius in securitate pacis,
vel per judicium majoris partis eorundem,
una cum predicto Stephano Cantuariensi archiepiscopo
si interesse poterit
et aliis quos secum ad hoc vocare voluerit.
Et si interesse non poterit,
nichilominus procedat negocium sine eo,
ita quod,
si aliquis vel aliqui de predictis viginti quinque baronibus fuerint in simili querela,
amoveantur quantum ad hoc judicium
et alii loco eorum
per residuos de eisdem viginti quinque
tantum ad hoc faciendum electi
et jurati substituantur.

56. Si nos disseisivimus vel elongavimus Walenses
de terris vel libertatibus vel rebus aliis,
sine legali judicio parium suorum (in Anglia vel in Wallia),
eis statim reddantur;
et si contencio super hoc orta fuerit,
tunc inde fiat in Marchia per judicium parium suorum
de tenementis Anglie secundum legem Anglie;
de tenementis Wallie secundum legem Wallie;
de tenementis Marchie secundum legem Marchie.
Idem facient Walenses nobis et nostris.

57. De omnibus autem illis
de quibus aliquis Walensium disseisitus fuerit vel elongatus,
sine legali judicio parium suorum,
per Henricum regem patrem nostrum
vel Ricardum regem fratrem nostrum,
que nos in manu nostra habemus,
vel que alii tenent que nos oporteat warantizare,
respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum,
illis exceptis
de quibus placitum motum fuit vel inquisicio facta per preceptum nostrum
ante suscepcionem crucis nostre;
cum autem redierimus,
vel si forte remanserimus a peregrinatione nostra,
statim eis inde plenam justitiam exhibebimus,
secundum leges Walensium et partes predictas.

58. Nos reddemus filium Lewelini statim,
et omnes obsides de Wallia,
et cartas que nobis liberate fuerunt in securitatem pacis.

59. Nos faciemus Alexandro regi Scottorum
de sororibus suis
et obsidibus reddendis,
et libertatibus suis,
et jure suo,
secundum formam in qua faciemus aliis baronibus nostris Anglie,
nisi aliter esse debeat per cartas quas habemus de Willelmo patre ipsius,
quondam rege Scottorum;
et hoc erit per judicium parium suorum in curia nostra.

60. Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates
quas nos concessimus in regno nostro tenendas
quantum ad nos pertinet erga nostros,
omnes de regno nostro,
tam clerici
quam laici, observent quantum ad se pertinet erga suos.

[Security of Peace]
61. Cum autem pro Deo,
et ad emendacionem regni nostri,
et ad melius sopiendum discordiam inter nos et barones nostros ortam,
hec omnia predicta concesserimus,
volentes ea integra et firma stabilitate (in perpetuum) gaudere,
facimus et concedimus eis securitatem subscriptam;
videlicet *quod barones eligant viginti quinque barones de regno quos voluerint,
qui debeant pro totis viribus suis observare,
tenere,
et facere observari,
pacem et libertates
quas eis concessimus,
et hac presenti carta nostra confirmavimus;
ita *scilicet quod, si nos,
vel justiciarius noster,
vel ballivi nostri,
vel aliquis de ministris nostris,
in aliquo erga aliquem deliquerimus,
vel aliquem articulorum pacis
aut securitatis transgressi fuerimus,
et delictum ostensum fuerit
quatuor baronibus de predictis viginti quinque baronibus,
illi quatuor barones accedant ad nos
vel ad justiciarium nostrum,
si fuerimus extra regnum,
proponentes nobis excessum,
petent ut excessum illum sine dilacione faciamus emendari.
Et si nos excessum non emendaverimus,
vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non emendaverit
infra tempus quadraginta dierum
computandum a tempore
quo monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro,
si extra regnum fuerimus,
predicti quatuor barones referant causam illam
ad residuos de illis viginti quinque baronibus,
et illi viginti quinque barones cum communa tocius terre
distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt,
scilicet per capcionem castrorum,
terrarum,
possessionum
et aliis modis quibus poterunt,
donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, —
salva persona nostra
et regine nostre
et liberorum nostrorum; —

et cum fuerit emendatum
intendent nobis sicut prius fecerunt.
Et quicumque voluerit de terra juret
quod ad predicta omnia exequenda
parebit mandatis predictorum viginti quinque baronum,
et quod gravabit nos pro posse suo cum ipsis,
et nos publice et libere damus licenciam jurandi cuilibet qui jurare voluerit.
et nulli umquam jurare prohibebimus.
Omnes autem illos de terra
qui per se et sponte sua noluerint jurare viginti quinque baronibus
de distringendo et gravando nos cum eis,
faciemus jurare eosdem de mandato nostro sicut predictum est.
Et si aliquis de viginti quinque baronibus decesserit,
vel a terra recesserit,
vel aliquo alio modo impeditus fuerit,
quominus ista predicta possent exequi,
qui residui fuerint de predictis viginti quinque baronibus eligant
alium loco ipsius,
pro arbitrio suo,
qui simili modo erit juratus quo et ceteri.
In omnibus autem
que istis viginti quinque baronibus committuntur exequenda,
si forte ipsi viginti quinque presentes fuerint,
et inter se super re aliqua discordaverint,
vel aliqui ex eis summoniti nolint
vel nequeant interesse,

ratum habeatur
et firmum quod major pars eorum qui presentes fuerint providerit
vel preceperit
ac si omnes viginti quinque in hoc consensissent;
et predicti viginti quinque jurent
quod omnia antedicta fideliter observabunt,
et pro toto posse suo facient observari.
Et nos nichil impetrabimus ab aliquo,
per nos
nec per alium,
per quod aliqua istarum concessionum et libertatum revocetur
vel minuatur;
et, si aliquid tale impetratum fuerit,
irritum sit et inane
et numquam eo utemur per nos nec per alium.

62. Et omnes malas voluntates,
indignaciones,
et rancores, ortos inter nos et homines nostros,
clericos et laicos,
a tempore discordie,
plene omnibus remisimus et condonavimus.
Preterea omnes transgressiones factas occasione ejusdem discordie,
a Pascha anno regni nostri sextodecimo usque ad pacem reformatam,
plene remisimus omnibus, clericis et laicis,
et quantum ad nos pertinet plene condonavimus.
Et insuper fecimus eis fieri litteras testimoniales
patentes domini Stephani Cantuariensis archiepiscopi,
domini Henrici Dublinensis archiepiscopi,
et episcoporum predictorum et magistri Pandulfi,
super securitate ista et concessionibus prefatis.

63. Quare volumus
et firmiter precipimus
*quod Anglicana ecclesia libera sit
et *quod homines in regno nostro habeant
et teneant omnes prefatas libertates,
jura,
et concessiones,
bene et in pace,
libere et quiete,
plene et integre,
sibi et heredibus suis,
de nobis et heredibus nostris,
in omnibus rebus et locis,
in perpetuum,
sicut predictum est.
Juratum est autem tam ex parte nostra quam ex parte baronum,
quod hec omnia supradicta bona fide et sine malo ingenio observabuntur.
Testibus supradictis et multis aliis.
Data per manum nostram
in prato quod vocatur Ronimed inter Windlesoram et Stanes,
quinto decimo die Junii,
anno regni nostri decimo septimo.

Notes:
12 auxilium: feudal aid owed by a vassal to a lord, including such things as military and court service. It was also used of monetary subsidies. The conditions had been variously defined; this limited them to these three. A fourth occasion (for crusades) was added later. [See Mantello p. 215; Nier. and BS s.v.]

35 una mensura: The Articles of the Barons (12) merely stated that the units of measure "emendetur." The Magna Carta specifies which are to be the standards for use.

35 halbergettorum: Some kind of cloth relating to the hauberk. BS suggests "cloth of (?) diamond twill weave, similar to that of chain-mail. Sources suggests “cloth worn under a hauberk.”

Creative Commons License
Post-Classical Latin (including Medieval Latin and Neo-Latin) by Rebecca Harrison is licensed under a Creative Commons Attribution-Noncommercial-No Derivative Works 3.0 United States License.
Permissions beyond the scope of this license may be available at http://ids.truman.edu/r_harrison/copyright.htm.