Copernicus De Revolutionibus Orbium Coelestium

Outline:

Liber I: About the nature of the universe and the earth.
The heliocentric theory.
The three motions of the earth: daily rotation; annual revolution; annual inclination on its axis.
Liber II: Phenomena related to the daily rotation of the earth
(changes in the length of day and night,
the stars and the zodiac)
Liber III: Phenomena related to the annual revolution of the earth
(the apparent shift in the stars;
the procession of the equinoxes and solstices)
Liber IV: The motion of the moon
Liber V: The motions of the five planets
Liber VI: Apparent deviations in planetary latitudes from the ecliptic due to the earth’s motion
(planetary risings, settings, first visibilities, occultations, etc.)

Characteristics of Copernicus’ Latin

Orthography:

accents: quàm (with accent) = "than" (vs. relative pronoun, without accent)
quòd (with accent) = (+ subjunctive) that (indirect statement)
or (+ indicative) because
vs. (normal) relative pronoun (which, that which) without accent
à = preposition
other words used as adverbs (e.g. aliàs)
“ae” may = “e” (e.g. caeteras = ceteras)
or v.v. “e” = “ae” (e.g. pene = paene)
"oe" may = "ae" (e.g. coelum for caelum)
"ci" may = "ti" (spacio)
“n” is sometimes used instead of “m” (e.g. tanquam = tamquam)
"y" sometimes = "i" (e.g. syderum = siderum)
"u" = [modern editorial] "v" (uel, uideo)

see also: Characteristics of Post-Classical Latin, "Orthography."

Punctuation

Commas are lacking in lists, etc.
Commas are sometimes included after a subject noun phrase, prepositional phrase, etc. separating it from the predicate (where we would not use a comma).
A period is used after Roman numerals (to mark them as numbers)

Grammar:

dative substantival participle: (singular): for one ____ing
(plural): for those _____ing
passive infinitive
comparative adverbs (-ius)
passive periphrastic (-ndus, -a, -um + form of sum expressing obligation)
4th declension nouns
quod (+ subjunctive) that (introducing indirect statement)

Word Order

indirect statement comes before the verb of "saying"
adjective – verb – noun word order

Text:
Copernicus
de revolutionibus orbium caelestium

Liber I

Caput I: Quòd mundus sit sphaericus. [facsimile of complete text]
Caput II: Quòd terra quoque sphaerica sit. [facsimile of complete text]
Caput III: Quomodo terra cum aqua unum globum perficiat.
Caput IIII: Quòd motus corporum coelestium sit aequalis ac circularis, perpetuus, uel ex circularibus compositus.

Post haec memorabimus
corporum coelestium motum esse circularem.
Mobilitas enim Sphaerae, est in circulum uolui,
ipso actu formam suam exprimentis,
in simplicissimo corpore,
ubi non est reperire principium,
nec finem,
nec unum ab altero secernere,
dum per eadem in seipsam mouetur.

Sunt autem plures penes orbium multitudinem motus.
Apertissima omnium est cotidiana reuolutio,
quam Graeci νυχθημερον uocant, hoc est, diurni nocturnique temporis spacium.
Hoc totus mundus labi putatur ab ortu in occasum,
terra excepta.
Haec mensura communis omnium motuum intelligitur,
cum etiam tempus ipsum numero potissimum dierum metiamur.
Deinde alias reuolutiones tanquam contranitentes,
hoc est, ab occasu in ortum uidemus, Solis inquam, Lunae, & quinque errantium.
Ita sol nobis annum dispensat,
Luna menses,
uulgatissima tempora:

Sic alii quinque planetae suum quisque circuitum facit.
Sunt tamen in multiplici differentia:
Primum, quòd non in eisdem polis,
quibus primus ille motus obuoluuntur,
per obliquitatem signiferi currentes.
Deinde, quòd in suo ipso circuitu, non uidentur aequaliter ferri,
nam Sol & Luna, modo tardi,
modo uelociores cursu deprehenduntur.
Caeteras autem quinque errantes stellas,
quandoque etiam repedare, & hinc inde stationes facere cernimus.
Et cum Sol suo semper & directo itinere proficiscatur,
illi uariis modis errant,
modo in Austrum,
modo in Septentrionem euagantes,
unde planetae dicti sunt.
Adde etiam quòd aliquando propinquiores terrae fiunt, & Perigaei uocantur,
aliàs remotiores, & dicuntur Apogaei.

Fateri nihilominus opportet circulares esse motus,
uel ex pluribus circulis compositos,
eo quòd inaequalitates huiusmodi certa lege,
statisque obseruant restitutionibus, quod fieri non posset,
si circulares non essent.
Solus enim circulus est,
qui potest peracta reducere,
quemadmodum, verbi gratia:
Sol motu circulorum composito dierum & noctium inaequalitatem,
& quatuor anni tempora nobis reducit, in quo plures motus intelliguntur.

Caput V: An terrae competat motus circularis, & de loco eius.

Iam quia demonstratum est,
terram quoque globi formam habere,
uidendum arbitror,
an etiam formam eius sequatur motus,
& quem locum universitatis obtineat,
sine quibus non est inuenire certam apparentium in coelo rationem.
quanquam in medio mundi terram quiescere
inter au[c]tores plerunque conuenit,
ut inopinabile putent,
atque adeo etiam ridiculum contrarium sentire,
Si tamen attentius rem consideremus,
uidebitur haec quaestio nondum absoluta,
& idcirco minime contemnenda.
Omnis enim quae uidetur secundum locum mutatio,
aut est propter spectatae rei motum,
aut uidentis,
aut certe disparem utriusque mutationem.
. . .

Caput VI: De immensitate coeli ad magnitudinem terrae.
Caput VII: Cur antiqui arbitrati sint terram in medio mundi quiescere tanquam centrum.
Caput VIII: Solutio dictarum rationum, & earum insufficientia.
Caput IX: An terrae plures possint attribui motus, & de centro mundi.

De ordine caelestium orbium. Caput X.

Altissimum uisibilium omnium, caelum fixarum stellarum esse,
neminum uideo dubitare.
Errantium uero seriem penes reuolutionum suarum magnitudinem accipere
5 uoluisse priscos Philosophos uidemus,
assumpta ratione,
quòd aequali celeritate delatorum
quae longius distant,
tardius ferri uidentur,
10 ut apud Euclidem in Opticis demonstratur.
Ideoque Lunam breuissimo temporis spacio circuire existimant,
quod proxima terrae minimo circulo uoluatur.
Supremum uero Saturnum,
qui plurimo tempore maximum ambitum circuit.
15 Sub eo
Iouem.
Post hunc Martem.
De Venere uero atque Mercurio
diuersae reperiuntur sententiae,
eo quòd non omnifariam elongantur à Sole,
20 ut illi.
Quamobrem alii supra Solem eos collocant,
ut Platonis Timaeus,
alii sub ipso,
ut Ptolemaeus, & bona pars recentiorum.
25 Alpetragius superiorem Sole
Venerem facit,
& inferiorem Mercurium.

[Copernicus goes on to provide arguments against each of these possibilities.]
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Oportebit igitur,
uel terram non esse centrum,
30 ad quod ordo syderum orbiumque referatur:
aut certe rationem ordinis non esse,
nec apparere
cur magis Saturno
quàm Ioui seu alii cuiuis superior debeatur locus.
35 Quapropter minime contemnendum arbitror,
quod Martianus Capella, qui Encyclopaediam scripsit,
& quidem alii Latinorum percalluerunt.
Existimant enim,
quòd Venus & Mercurius circumcurrant Solem in medio existentem, . . . . .
(40) [Copernicus goes on to give their reasons for this theory and then proceeds to provide arguments why the other planets as well revolve around the sun.]
. . . . . . . . . . . . .
Proinde non pudet nos fateri
hoc totum,
quod Luna praecingit,
ac centrum terrae
45 per orbem illum magnum inter caeteras errantes stellas
annua reuolutione circa Solem transire,
& circa ipsum esse centrum mundi
quo etiam Sole immobili permanente,
quicquid de motu Solis apparet,
50 hoc potius in mobilitate terrae uerificari;
. . . . . . . . . .
quod facilius concedendum puto,
quàm in infinitam pene orbium multitudinem distrahi intellectum:
quod coacti sunt facere,
55 qui terram
in medio mundi detinuerunt.
Sed naturae sagacitas magis sequenda est,
quae sicut maxime cauit superfluum quiddam,
uel inutile produxisse,
ita potius unam saepe rem multis ditauit effectibus.
60 Quae omnia cum difficilia sint,
ac pene inopinabilia,
*nempe contra
multorum sententiam,
in processu tamen
favente Deo,
65 ipso Sole clariora faciemus,
Mathematicam saltem artem non ignorantibus.
Quapropter prima ratione salua manente,
nemo enim
conuenientiorem allegabit,
70 *quàm ut magnitudinem orbium multitudo temporis metiatur.
Ordo sphaerarum sequitur in hunc modum,

à summo capiens initium.
Prima & suprema omnium, est stellarum fixarum sphaera,
seipsam & omnia continens:
75 ideoque immobilis.
nempe uniuersi locus,
ad quem motus & positio caeterorum omnium syderum conferatur.
Nam quòd aliquo modo illam etiam mutari existimant aliqui:
nos aliam,
80 cur ita appareat,
in deductione motūs terrestris assignabimus causam.
Sequitur errantium primus Saturnus,
qui XXX. anno suum complet circuitum.
Post hunc Iupiter duodecennali reuolutione mobilis.
85 Deinde Mars, qui biennio circuit.
Quartum in ordine annua reuolutio locum obtinet,
in quo terram cum orbe lunari tanquam epicyclo contineri diximus.
Quinto loco Venus nono mense reducitur.
Sextum denique locum Mercurius tenet,
90 octuaginta dierum spacio circumcurrens.
In medio uero omnium residet Sol.
Quis enim in hoc pulcherimo templo
lampadem hanc in alio uel meliori loco poneret,
quàm unde totum simul possit illuminare?
95 Siquidem non inepte quidam *lucernam mundi,
alii mentem,
alii rectorem uocant.
Trimegistus uisibilem Deum,
Sophoclis Electra intuentem omnia.
100Ita profecto tanquam in solio regali Sol residens
circum
agentem gubernat Astrorum familiam.
Tellus quoque minime fraudatur lunari ministerio,
sed ut Aristoteles de animalibus ait,
maximam Luna cum terra cognationem habet.
105Concipit interea à Sole terra,
& impregnatur annuo partu.
Inuenimus igitur sub hac ordinatione admirandam mundi symmetriam,
ac certum harmoniae nexum motus & magnitudinis orbium:
qualis alio modo reperiri non potest.
110Hic enim licet animaduertere,
non segniter
contemplanti,
cur maior in Ioue progressus & regressus appareat,
quàm in Saturno,
& minor quàm in Marte:
115 ac rursus maior in Venere quàm in Mercurio.
Quodque frequentior appareat in Saturno talis reciprocatio,
quàm in Ioue:
rarior adhuc in Marte, & in Venere,
quàm in Mercurio.
120Praeterea quòd Saturnus,
Iupiter, & Mars acronycti propinquiores sint terrae,
quàm circa eorum occultationem & apparitionem.
Maxime uero Mars pernox factus magnitudine Iouem aequare uidetur,
colore duntaxat rutilo discretus:
illic autem uix inter secundae magnitudinis stellas inuenitur,
125 sedulā obseruatione nimirum est diuina haec Opt. Max. fabrica.

Notes
line 19 elongantur: "removed; distant." The astronomical term is "elongation." Since the inner planets have smaller orbits, they are always near the sun, i.e. visible near the horizon in the evening or morning. For further information and diagrams, see http://astro.unl.edu/naap/ssm/modeling2.html.See also the Astronomy Answer Book (of Utrecht University).

line 24 Ptolemaeus: Ptolemy (Syntaxis ix.1). For more on Ptolemy, see Copernicus background page.

line 98 Tri[s]megistus: "Thrice Greatest"epithet of the mysterious Egyptian Hermes to whom was attributed a collection of Renaissance magical philosophical treatises. He was believed to have received revelations about the physical universe at the time of Moses. The documents were actually neo-Platonic from the second century AD. The actual quotation was apparently from Lactantius’ translation and referred to the whole universe.

line 103 Aristoteles de animalibus:Copernicus’ source for this inaccurate representation was a Muslim commentator (Averroes) on Aristotle, whose work was published with a Latin translation of some of Aristotle’s works in the fifteenth century in Venice.

line 112 maior in Ioue progressus & regressus appareat. For retrograde motion and the differences, see Retrograde Motion (general introduction) and http://astro.unl.edu/naap/ssm/elongation.html (with illustrations of Venus and Mars).

Here is a chart of Copernicus’ notes regarding retrograde motion of the planets:

Creative Commons License
Post-Classical Latin (including Medieval Latin and Neo-Latin) by Rebecca Harrison is licensed under a Creative Commons Attribution-Noncommercial-No Derivative Works 3.0 United States License.
Permissions beyond the scope of this license may be available at http://ids.truman.edu/r_harrison/copyright.htm.